Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/22

Haec pagina nondum emendata est

in primis coleret, Sobrietatem adamaret Fidemque servaret; tum datas sibi comites omni studio tueretur. Esse in fatis, si paternis quidem monitis obtemperans esset, ut pulcherrimae prolis parens efficeretur: septem enim parituram filias, quas qui non appeteret, nemo unus hominum usquam inveniretur. Hoc Labori viro summum rerum omnium patrem Iovem in- dulsisse memorabat. 5 Talibus atque aliis monimentis instructa Agenoria, dictis sedulo obsequens, in coniugium Laboris venerat. Comites ei Pallas dederat nobilissimas feminas apud se liberaliter edu- catas cateque et cordate simul eruditas: Politiam in primis, longe omnium clarissimam, quae ceteris quoque praescriberet quae illas tacere quantumque oporteret: Opim praeterea, Palen, Arachnen, Larundam, Dorim, Bellonam, Pa- naceam, Has Agenoria deseruit nunquam: sed neque illae Agenoriae defuerunt. Nani domi forisque semper praesto fuere; noctu interdiuque etiam, cum in cubiculum quietis gratia co- niuges convenirent, illae prò foribus excubias agebant. Itaque ubi Politia locum condendis oppidis sedemque delegisset, illae continuo fruges, pecus, vestem, domos, merces, tutelam sospi- tatemque parabant, penum struebant, necessaria cuncta impor- tabant. Ita, cum beatam vitam ducerent, nullius omnino indigam rei, quae mortalibus opportuna videretur (nondum enim aegyp* tiae superstitiones graecaque portenta eorum urbes invaserant), maturo partu, mira populorum laetitia, septem edidit Agenoria filias, divina omnes forma maiestateque conspicuas. Cum de nominibus quaereretur, respondit Numen: c ea vocali latina lit- tera, quae una figura graece scribi non posset, incipientia no- mina filiabus imponerent. 5 Id elementum esse grammatici inter- pretati sunt, quod «V» diceretur. Eam igitur, quae primo in lucem edita est, Vitam nuncuparunt; sex deinceps, quae ordine sequebantur, Valentiam, Virtutem, Victoriam, Vber- tatem, Veritatem, Voluptatem nominarunt. Hoc ea Nu- minis providentia factum esse arbitrabantur sapientes, quod hostiles adversus Inertiam animos gererent; illa autem graecis maxime cum litteris, tum artibus aleretur favereturque. Erant