Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/19

Haec pagina nondum emendata est

fui, ego artes illas veneficiaque perdocui, quibus pervigiles illi cautorum hominum oculi praestringerentur et arma illa avari- tiae praesidia retunderentur, dum callidi et virtutis opinione celebres viri divitem illum regem et bruto verveci comparatum expoliant. Vos quoque, si dulce hoc cognatumque nobis et charissimum corpus alendum curandumque est, quod esse ali- quid sentimus et scimus, sine quo nihil agimus, nihil sumus, unde omnis grada, lepor, suavitas, quies voluptasque proficisci- tur, propter quod maxime vita omnis expedtur, me consultrice, me comite et, si praesente Inertia nomen hoc occupare fas est, me duce, aggredimini tutum opus, Sodales, ac non difficiles machinas expedite, quibus Esuriem Egestatemque, pessimas feras, pessumdemus. Absterrendi primum frenandique sunt duri, difficiles, morosi, docti oculatique homines, quibus otium no- strum invisum est, qui illas in nos irritant. Iis deorum metus opponendus est; nani hominum quidem, saepe grada, nonnun- quam predo, saepius veritate (si admittatur) excutitur. Maxime igitur deorum cultum praetendamus oportet eorumque nobis non naturam modo, sed mentem quoque percognitam esse per philosophiam, per oracula, per conquisitas undique praestigias, quam maxime fieri potest, persuadeamus polliceamurque quae a nobis praestari non possunt: invisibilia familiaria nobis nu- mina et muneribus placabilia insinuemus. Vox, vultus, gestus ad severitatem atque constantiam, nonnunquam ad hylaritatem facilitatemque componenda sunt. Fastus edam, arrogantiae, invidiae, nequitiae malevolentiaeque, cognatarum nobis affec- tionum species, alienis opibus praetexendae sunt. Vestitus tegmentaque nobis comparemus, qualia primi illi prodigiorum repertores graeci, palliati sophistae, commenti sunt. Personatos esse oportet, si sapimus, semperque aliquid comminisci, quo sacrum illud latibulum sanctumque silentium referamus Har- pocrati, non vitae modo ceteris rationibus, sed tricliniis cubi- culisque (quibus tandem devoti dicatique sumus) necessarium. Aves esse existimate aliud agentes mortales, civitates vero areas, quas ubi concinnaveritis, umbrasque et rerum imagines, quas modo dixi, larvasque et quicquid arcanum Murcea docuit,