Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/14

Haec pagina nondum emendata est

non personet. Rudi illa et agresti saeculo quondam laudata nunc exolevisse, virtutum figmenta: iam famam, gloriam, lau- dem esse aliud nihil, quam inanem populorum rumorem et ventosa (ut poétarum quidam ferunt) gaudia, quae sumraus quoque dies abscondet. Charitate vero quid stultius? quae hominem in id vecordiae protrahat, ut de commodis sibi detrahi patiatur, iniurias quascumque ferat atque aliis denique bene esse malit quam sibi. Quanto salubrius esse ea venerari atque in predo habere, per quae cibus, vestes, domus, salus, oda, delitiae mollitiaeque comparentur quaeque et ipsa prudentiae, sapientiae, dexteritatis sibi nomen vindicarunt! astum videlicet, delationem, dolum, versutiam, praevaricationem, tergiversatio- nem, ironiam, assentationem, obsequium et nulla unquam voce satis laudatam adulationem. Esse vero in conspicuo commo- dissima exempla. Et si inspicere, tanquam in speculo, vitas hominum oporteat, quod quidam autumant, videre licet, non in angiportis aut angulis neque in condendo, sed media luce, in plateis, in foro, curia, aulis regum deorumque templis, ve- naliciarios, mangones, proxenetas, trapezitas, danistas, causidi- cos, mathematicos, chymistas, scurras, sacricolas, non alia magis ratione quam sua ope suoque ductu .victricem Inertiam fecisse. Suppetere et a brutis et a sensibili animantium genere documenta, quae coelo, terra marique continentur: non piscem, non volucrem, non gressilem, non reptilem ullum animantem, non denique insecti genus ullum esse, quod non alieno malo, non Fraudis ope, victum sibi molliorem paret. Naturae se esse filiam et ab ipsa nascentis mundi infantia suas semper artes mortalium generi commodasse. Multas etiam sibi superesse non desperaret Inertia, sed Mercurio duce seque fidissima an- cillula, sic ubi opus esset adversus infames deas magno animo grassaretur. 3 Haec atque alia disserentem Fraudem frequens subsecutus est multitudinis favor. Nam, praeterquam quod vera ab ea dici et usu iam recepta intelligeret vulgus, addebant animos insi- gnes quidam viri, doctrina pollentes, acres facundia, et (ut sunt graeca ingenia) ore tenus philosophi, domesticis exemplis