Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/13

Haec pagina nondum emendata est

verint; nunquam se defuturam et commorituram se dominae, bonam modo spem haberet. Prorogatos latissime regni sui fines, placuisse populis dogmata; iniquum simul impiumque futurum si deserantur. Quiesceret modo curamque omnem amoveret, commonitionesquegraecas, si saperet, amplecteretur. 5 At e plebe media quidam querimoniis complebant omnia accersendumque Laborem potius suadebant, impigrum virum et fortem et magnis quondam rebus spectatum, conciliandumque Inertiae; lente tamen aegreque in uxoris intimum contubernium admittendum esse, ut quam minimum arbitrii in eam habeat: tantisper vero eius consuetudinem illi permittere, dum quid ageret, quod Iner- tiae commodis utibile futurum esset quodque ad arcendam Esuriem valere posset. Haec, obstrepente circum multitudine vix exaudita, in irritum ceciderunt: adeo Laboris nomen quale- cumque triste horridumque cunctis videbatur. Tum vernula- rum altera demisso vultu Fraus, dominae genibus advoluta, vitam herae precabatur; ’ vitam quoque sibi ipsi superstitem si modo darent dii, nihil esse quod praesentis fortunae minas formidabiles facere posset: solam se atque unam omnibus suf- fecturam. Non esse se ex earum numero, quae ubi periscelidas, discriminalia, smegmata ceterumque muliebrem mundum di- sposuerint, ubi lectos straverint mensamque instruxerint, satis- factum servitii legibus putent: veruni ex iis esse, quae ea etiam, quae desideriis vitae necessaria sint, comparent. Magnum sibi in humana ius esse, multum sibi per lucem licere, per furvum plurimum; habere se diurnas nocturnasque artes omnes, quibus hostium rabiem retundere atque exarmare posset. Versipellem esse oportere hominem, furacem, harpaga, qui Inertiam sectari, qui laute vivere, qui alere beatam multitudinem velit. Nec timenda vana illa nomina, quae sibi instrenui quidam homines quondam confinxerunt, famam, gloriam, laudem, charitatem multaque eiusmodi; primam et summam de censu atque opibus curam haberi oportere. Haec ubi affuerint, cetera in tuto esse. Proinde habere curarent, si viri essent: nam unde habuerint, quaesiturum neminem. Vix esse angulum qui, non spargentibus ista graeculis, 8eí 8iq xQiumrcov illud Demosthenis cuiusdam