Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/12

Haec pagina nondum emendata est

sese inopinato offerant? quid si bella pestesque hominibus impendeant metuque trepidi oppidorum cultores dififugiant et incustoditas opes negligant, quae derelicti titulo, in ius occu- pantium cedant? quid si impendens malorum timor agitet quosdam, alios severae Manium dirae terribilesque a supremo die Rhadamanti terreant sententiae, atque ita vel votis astricti vel spe promissae sceleribus veniae ducti, nobis largiantur quae interea obligurire possimus? Non deesse homines, aut clementiae gloriam affectantes aut iactantia stolidos aut pre- cantibus faciles, qui vestem, qui Cererem Liberumque mini- strent. Atque (ut deficiant singula) esse publicas aedes, quae passim excipiant, esse civitatum porticus et fortuitas habita- tiones, vestibula, fornices; dolia quoque domorum interdum vicem praebere. Quam nam regionem esse rerum omnium tam expertem, tam indigam, quae non foenum, non paleam ferat? Optimum straguli genus esse quod sine pretio compares, quod animalium urbanos infestantium lectos molestia careat, quod amissum rem familiarem deteriorem non faciat. Aquam de- nique et vel saxis internatas herbas nulli mortalium usquam deesse. Esse et hoc inter vitae decora non minimam partem, necessitatibus obsecutum fuisse: dum ne aut terrenas fossiones aut castrorum pondera, aut militarem duritiam aut bellorum pericula aut dominorum ingenia aut publicarum rerum anxie- tates aut rei familiaris incommoda et circumfusas undique aerumnas, dominam deamque nostram Inertiam fugientes, expe- riri oporteat. Irent alacres et venientem Esuriem Egestatemque comiter exciperent, quae aut finirentur ipsae aut certe finirent. Vivat Inertia ! 5 Haec dissertabant plurimi, quos inter Antisthenes quidam atheniensis et sinopaeus Diogenes et thebanus Crates, impor- tunae licentiae graeculi (ut est loquax natio), magnis vocibus personabant. His ancillarum altera, Desidia, mirum in mo- dum fa vere: orare dominam c bono animo esset, esse graecos homines qui ista suaderent, opinione sapientiae vulgo celebres et qui primi fugienti illi viro suo Labori hospitium denegave- rint repudiumque illud suum editis edam voluminibus lauda-