et quis tibi dedit hanc potestatem? 24Respondens Iesus dixit illis Interrogabo vos et ego unum sermonem, quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate haec facio. 25Baptismum Iohannis unde erat? e caelo an ex hominibus? At illi cogitabant inter se dicentes 26Si dixerimus E caelo, dicet nobis Quare ergo non credidistis illi? si autem dixerimus Ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habent Iohannen sicut prophetam. 27Et respondentes Iesu dixerunt Nescimus. Ait illis et ipse Nec ego dico vobis in qua potestate haec faciam. 28 (218, 10.)Quid autem vobis videtur? Homo habebat duos filios, et accedens ad primum dixit Filii, vade hodie operare in vinea mea. 29Ille autem respondens ait Nolo; postea autem paenitentia motus abiit. 30Accedens autem ad alterum dixit similiter. At ille respondens ait Eo, domine; et non ibit. 31Quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt Novissimus. Dicit illis Iesus Amen dico vobis quia publicani et meretrices praecedent vos in regno dei. 32Venit enim ad vos Iohannes in via iustitiae, et non credidistis ei: publicani autem et meretrices crediderunt ei, vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea ut crederetis ei. 33 (219, 2.)Aliam parabolam audite. Homo erat pater familias qui plantavit vineam, et saepe circumdedit ei et fodit in ea torculam et aedificavit turrem, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. 34Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas ut acciperent fructus eius. 35Et agricolae adprehensis servis eius alium · caeciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. 36Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. 37Novissime autem misit ad eos filium suum dicens Verebuntur filium meum. 38Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se Hic est heres: venite occidamus eum, et habebimus hereditatem eius. 39Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt. 40Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis? 41Aiunt illi Malos male perdet, et vineam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis. 42Dicit illis Iesus Numquam legistis in scripturis Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; a domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris? 43Ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum dei et dabitur genti facienti fructus eius. 44Et qui ceciderit super lapidem istum confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum. 45 (220, 1.)Et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret: 46et quaerentes eum tenere timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant.
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/99
Haec pagina emendata est
45
EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM
XXI, 24 — 46.