Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/97

Haec pagina emendata est
43
EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM

qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios. 10Venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios. 11Et accipientes murmurabant adversus patrem familias 12dicentes Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus. 13At ille respondens uni eorum dixit Amice, non facio tibi iniuriam: nonne ex denario convenisti mecum? 14Tolle quod tuum est et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. 15Aut non licet mihi quod volo facere? An oculus tuus nequam est quia ego bonus sum? 16Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi: multi sunt enim vocati, pauci autem electi. 17 (201, 2.)Et ascendens Iesus Hierosolymis assumsit duodecim discipulos secreto et ait illis 18Ecce ascendimus Hierosolymam, et filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte, 19et tradent eum gentibus ad deludeudum et flagellandum et crucifigendum, et tertia die resurget. 20 (202, 6.)Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo. 21Qui dixit ei Quid vis? Ait illi Dic ut sedeant hi duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo. 22Respondens autem Iesus dixit Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? Dicunt Possumus. 23Ait illis Calicem quidem meum bibetis; sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a patre meo. 24 (203, 2.)Et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus. 25Iesus autem vocavit eos ad se et ait Scitis quia principes gentium dominantur eorum, et qui maiores sunt potestatem exercent in eos. 26Non ita erit inter vos, sed quicumque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister, 27et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus: 28 (204, 4.)sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare et dare animam suam redemtionem pro multis. 29 (205, 2.)Et egredientibus illis ab Hiericho secuta est eum turba multa. 30Et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret, et clamaverunt dicentes Domine, miserere nostri, filii David. 31Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant dicentes Domine, miserere nostri, filii David. 32Et stetit Iesus et vocavit eos, et ait Quid vultis ut faciam vobis? 33Dicunt illi Domine, ut aperiantur oculi nostri. 34Misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum: et confestim viderunt et secuti sunt eum.

XX, 10 — 34.
6*