Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/93

Haec pagina emendata est
39
EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM

et tetigit eos dixitque eis Surgite et nolite timere. 8Levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum Iesum. 9Et descendentibus illis de monte praecepit Iesus dicens Nemini dixeritis visionem donec filius hominis a mortuis resurgat. 10 (173, 6.)Et interrogaverunt eum discipuli dicentes Quid ergo scribae dicunt quod Heliam oporteat primum venire? 11At ille respondens ait Helias quidem venturus est et restituet omnia: 12dico autem vobis quia Helias iam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt. Sic et filius hominis passurus est ab eis. 13Tunc intellexerunt discipuli quia de Iohanne baptista dixisset. 14 (174, 2.)Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutis ante eum 15dicens Domine, miserere filii mei, quia lunaticus est et male patitur: nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam. 16Et optuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum. 17Respondens Iesus ait generatio incredula et perversa, quo usque ero vobiscum? usque quo patiar vos? Afferte huc illum ad me. 18Et increpavit eum Iesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora. 19 (175, 5.)Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt Quare nos non potuimus eicere illum? 20Dicit illis Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic Transi hinc, et transibit, et nihil inpossibile erit vobis. 21Hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium. 22 (176, 2.)Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Iesus Filius hominis tradendus est in manus hominum, 23et occident eum, et tertio die resurget. Et contristati sunt vehementer. 24 (177, 10.)Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt Magister vester non solvit didragma? 25Ait Etiam. Et cum intrasset domum, praevenit eum Iesus dicens Quid tibi videtur, Simon? reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis? 26Et ille dixit Ab alienis. Dixit illi Iesus Ergo liberi sunt filii. 27Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare et mitte hamum, et eum piscem qui primus ascenderit tolle, et aperto ore eius invenies staterem: illum sumens da eis pro me et te.

XVIII.

1 (178, 2.)In illa hora accesserunt discipuii ad Iesum dicentes Quis putas maior est in regno caelorum? 2Et advocans Iesus parvulum statuit eum in medio eorum 3et dixit Amen dico vobis, nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regno caelorum. 4Quicumque

XVII, 8 — XVIII, 4.