Iesus, venit secus mare Galilaeae, et ascendens in montem sedebat ibi. 30Et accesserunt ad eum turbae multae, habentes secum mutos clodos caecos debiles et alios multos, et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos, 31ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes, clodos ambulantes, caecos videntes, et magnificabant deum Israhel. 32Iesus autem convocatis discipulis suis dixit Misereor turbae, quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent: et dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in via. 33Et dicunt ei discipuli Unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam? 34Et ait illis Iesus Quot panes habetis? At illi dixerunt Septem, et paucos pisciculos. 35Et praecepit turbae ut discumberet super terram. 36Et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo. 37Et comederunt onmes et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis tulerunt, septem sportas plenas. 38Erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres. 39Et dimissa turba ascendit in naviculam, et venit in fines Magedan.
1 (161, 4.)Et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei temtantes, et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis. 2 (162, 5.)At ille respondens ait eis Facto vespere dicitis Serenum erit, rubicundum est enim caelum: 3et mane Hodie tempestas, rutilat enim triste caelum. 4 (163, 6.)Faciem ergo caeli diiudicare nostis, signa autem temporum non potestis. Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei nisi signum Ionae. Et relictis illis abiit. 5Et cum venissent discipuli eius trans fretum, obliti sunt panes accipere. 6 (164, 2.)Qui dixit illis Intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum. 7 (165, 6.)At illi cogitabant inter se dicentes quia panes non accepimus. 8Sciens autem Iesus dixit Quid cogitatis inter vos, modicae fidei, quia panes non habetis? 9Nondum intellegitis, neque recordamini quinque panum quinque milia hominum, et quot cophinos sumsistis? 10Neque septem panum · quattuor milia hominum, et quot sportas sumsistis? 11Quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis Cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum? 12Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum. 13 (166, 1.)Venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi, et interrogabat discipulos suos dicens Quem dicunt homines esse filium hominis? 14At illi dixerunt