8At illa praemonita a matre sua Da mihi, inquit, hic in disco caput Iohannis baptistae. 9Et contristatus est rex; propter iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant iussit dari, 10misitque et decollavit Iohannem in carcere. 11Et allatum est caput eius in disco et datum est puellae, et tulit matri suae. 12Et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud, et venientes nuntiaverunt Iesu. 13 (146, 3.)Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum; et cum audissent turbae, secutae sunt eum pedestres de civitatibus. 14Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eius et curavit languidos eorum. 15 (147, 4.)Vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes Desertus est locus, et hora iam praeteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas. 16Iesus autem dixit eis Non habent necesse ire: date illis vos manducare. 17Responderunt ei Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces. 18Qui ait eis Afferte illos mihi huc. 19Et cum iussisset turbam discumbere supra faenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit, et fregit et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. 20Et manducaverunt omnes et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos. 21Manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum, exceptis mulieribus et parvulis. 22 (149, 2.)Et statim iussit discipulos ascendere in navicula et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. 23 (149, 2.)Et dimissa turba ascendit in montem solus orare. (150, 4.)Vespere autem facto solus erat ibi. 24Navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus. 25Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare. 26Et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt, dicentes quia phantasma est, et prae timore clamaverunt. 27Statimque Iesus locutus est eis dicens Habete fiduciam: ego sum, nolite timere. 28 (151, 10.)Respondens autem Petrus dixit Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas. 29At ipse ait Veni. Et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum. 30Videns vero ventum validum timuit, et cum coepisset mergeri, clamavit dicens Domine, salvum me fac. 31Et continuo Iesus extendens manum apprehendit eum, et ait illi Modicae fidei, quare dubitasti? 32 (152, 6.)Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus. 33Qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes Vere filius dei es. 34 (153, 2.)Et cum transfretassent, venerunt in terram Gennesar. 35Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et optulerunt ei omnes male habentes, 36et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent: et quicumque tetigerunt salvi facti sunt.
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/89
Haec pagina emendata est
35
EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM
XIV, 8 — 36.
5*