Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/86

Haec pagina emendata est
32
EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM

quam Iona hic. 42Regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. 43 (129, 5.)Cum autem inmundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida quaerens requiem, et non invenit: 44tunc dicit Revertar in domum meam unde exivi: et veniens invenit vacantem, scopis mundatam et ornatam: 45tunc vadit et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae. 46Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei. 47Dixit autem ei quidam Ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te. 48At ille respondens dicenti sibi ait Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? 49Et extendens manum in discipulos dixit Ecce mater mea et fratres mei. 50Quicumque enim fecerit voluntatem patris mei qui in caelis est, ipse meus et frater et soror et mater est.

XIII.

1 (131, 2.)In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare. 2Et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut in naviculam ascendens sederet, et omnis turba stabat in litore. 3Et locutus est eis multa in parabolis, dicens Ecce exiit qui seminat seminare. 4Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres et comederunt ea. 5Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebat terram multam; et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae: 6sole autem orto aestuaverunt, et quia non habebant radicem aruerunt. 7Alia autem ceciderunt in spinas, et creverunt spinae et suffocaverunt ea. 8Alia vero ceciderunt in terram bonam, et dabant fructum aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum. 9Qui habet aures audiendi, audiat. 10Et accedentes discipuli dixerunt ei Quare in parabolis loqueris? 11Qui respondens ait illis Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum, illis autem non est datum. 12 (132, 5.)Qui enim habet, dabitur ei et abundabit; qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo. 13 (133, 1.)Ideo

in parabolis loquor eis, quia videntes non vident et audientes non audient neque intellegunt; 14ut adimpleatur eis. prophetia Esaiae dicens Auditu audictis, et non intellegetis; et videntes videbitis, et non videbitis. 15Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt, et oculos suos cluserunt, ne quando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur, et sanem eos. 16 (134, 5.)Vestri autem

XII, 42 — XIII, 16.