Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/85

Haec pagina emendata est
31
EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM

cerent; 17ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem 18Ecce puer meus quem elegi, dilectus meus in quo bene placuit animae meae: ponam spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nuntiabit. 19Non contendet neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem eius; 20harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet, donec eiciat ad victoriam iudicium: 21et in nomine eius gentes sperabunt. 22 (119, 5.)Tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur et videret. 23 (120, 7.)Et stupebant omnes turbae et dicebant Numquid hic est filius David? 24 (121, 2.)Pharisaei autem audientes dixerunt Hic non eicit daemones nisi in Beelzebub principem daemonum. 25 (122, 2.)Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis Omne regnum divisum contra se desolabitur, et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit. 26Et si satanas satanan eicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum eius? 27Et si ego in Beelzebub eicio daemones: filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices erunt vestri. 28Si autem ego in spiritu dei eicio daemones, igitur pervenit in vos regnum dei. 29Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius diripiat. 30 Qui non est mecum contra me est, et qui non congregat mecum spargit. 31 (123, 2.)Ideo dico vobis Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, spiritus autem blasphemiae non remittetur. 32Et quicumque dixerit verbum contra filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro. 33 (124, 10.)Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur. 34Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur. 35 (125, 5.)Bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus homo de malo thesauro profert mala. 36 (126, 10.)Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii. 37Ex verbis enim tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. 38 (127, 5.)Tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes Magister, volumus a te signum videre. 39 (128, 5.)Qui respondens ait illis Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae. 40Sicut enim fuit Ionas in ventre coeti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. 41Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam, quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae, et ecce plus

XII, 17 — 41.