vobis, olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent. 22Verum tamen dico vobis, Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis. 23Et tu Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Usque in infernum descendes, (109, 10.)quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te, forte mansissent usque in hunc diem. 24Verum tamen dico vobis quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi. 25 (110, 5.)In illo tempore respondens Iesus dixit Confiteor tibi pater, domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. 26Ita pater, quoniam sic fuit placitum ante te. 27 (111, 3.)Omnia mihi tradita sunt a patre meo, (112, 3.)et nemo novit filium nisi pater, neque patrem quis novit nisi filius et cui voluerit filius revelare. 28 (113, 10.)Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. 29Tollite iugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. 30Iugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
1 (114, 2.)In illo tempore abiit Iesus sabbato per sata: discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducare. 2Pharisaei autem videntes dixerunt ei Ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis. 3At ille dixit eis Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant? 4quomodo intravit in domum dei et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? 5 (115, 10.)Aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt? 6Dico autem vobis quia templo maior est hic. 7Si autem sciretis quid est Misericordiam volo et non sacrificium, numquam condemnassetis innocentes. 8Dominus est enim filius hominis etiam sabbati. 9 (116, 2.)Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum. 10Et ecce homo manum habens aridam: et interrogabant eum dicentes Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum. 11Ipse autem dixit illis Quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam, et si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam? 12Quanto magis mehor est homo ove: itaque licet sabbatis bene facere. 13Tunc ait homini Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera. 14 (117, 4.)Exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent. 15 (118, 10.)Iesus autem sciens secessit inde, et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes, 16et praecepit eis ne manifestum eum fa-