Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/82

Haec pagina emendata est
28
EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM

eam: 13et si quidem fuerit domus digna, veniat pax vestra super eam; si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertatur. 14 (85, 2.)Et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium eorum. 15Amen dico vobis, tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati. 16 (86, 5.)Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum: estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. 17 (87, 4.)Cavete autem ab hominibus: tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos, 18et ad praesides et ad reges ducimini propter me, in testimonium illis et gentibus. 19 (88, 2.)Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. 20Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. 21Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium, et insurgent filii in parentes et morte eos afficient. 22Et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit în finem, hic salvus erit. 23 (89, 10.)Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen enim dico vobis, non consummabitis civitates Israhel donec veniat filius hominis. 24 (90, 3.)Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum: 25sufficit discipulo ut sit sicut magister eius, et servus sicut dominus eius. (91, 10.)Si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos eius? 26Ne ergo timueritis eos. (92, 2.)Nihil enim opertum quod non revelabitur, et occultum quod non sciatur. 27 (93, 5.)Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta. 28Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. 29Nonne duo passeres asse veniunt? Et unus ex illis non cadet super terram sine patre vestro. 30Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. 31Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos. 32Omnis ergo qui · confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo qui est in caelis. 33 (94, 2.)Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram patre meo qui est in caelis. 34 (95, 5.)Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram: non veni pacem mittere sed gladium. 35Veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam, 36et inimici hominis domestici eius. 37 (96, 5.)Qui amat patrem et matrem plus quam me non est me dignus, et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus, 38et qui non accipit crucem suam et sequitur

X, 13 — 38.