Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/81

Haec pagina emendata est
27
EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM

Et deridebant eum. 25Et cum eiecta esset turba, intravit et tenuit manum eius, et surrexit puella. 26Et exiit fama haec in universam terram illam. 27 (75, 10.)Et transeunte inde Iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes Miserere nostri, filii David. 28Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci: et dicit eis Iesus Creditis quia possum hoc facere vobis? Dicunt ei Utique, domine. 29Tunc tetigit oculos eorum dicens Secundum fidem vestram fiat vobis. 30Et aperti sunt oculi illorum: et comminatus est illis Iesus dicens Videte ne quis sciat. 31Illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa. 32Egressis autem illis ecce optulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem. 33Et eiecto daemone locutus est mutus, et miratae sunt turbae dicentes Numquam apparuit sic in Israhel. 34Pharisaei autem dicebant In principe daemoniorum eicit daemones. 35 (76, 2.)Et circumibat Iesus civitates omnes et castella, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. 36 (77, 6.)Videns autem turbas misertus est eis, quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem. 37 (78, 5.)Tunc dicit discipulis suis Messis quidem multa, operarii autem pauci: 38rogate ergo dominum messis ut eiciat operarios in messem suam.

X.

1 (79, 2.)Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum inmundorum, ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem. 2 (80, 2.)Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec. Primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius, 3Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius, Philippus et Bartholomaeus, Thomas et Mattheus publicanus, et Iacobus Alphei et Thaddaeus, 4Simon Cananaeus et Iudas Scariotes, qui et tradidit eum. 5 (81, 10.)Hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis, 6sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israhel. 7 (82, 2.)Euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum caelorum. 8Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eicite: gratis accepistis, gratis date. 9Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris, 10non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam: dignus enim est operarius cibo suo. 11 (83, 2.)In quamcumque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in eam dignus sit: et ibi manete donec exeatis. 12 (84, 5.)Intrantes autem in domum salutate

IX, 25 — X, 12.
4*