sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. 9Nam et ego homo sum sub potestate, habens sub me milites, et dico huic Vade, et vadit, et alio Veni, et venit, et servo meo Fac hoc, et facit. 10Audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israhel. 11 (65, 5.)Dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum; 12filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. 13 (66, 5.)Et dixit Iesus centurioni Vade, et sicut credidisti fiat tibi. Et sanatus est puer in hora illa. 14 (67, 2.)Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem et febricitantem: 15et tetigit manum eius, et dimisit eam febris, et surrexit et ministrabat eis. 16Vespere autem facto optulerunt ei multos daemonia habentes: et eiciebat Spiritus verbo, et omnes male habentes curavit; 17ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem Ipse infirmitates nostras accepit et egrotationes portavit. 18Videns autem Iesus turbas multas circum se, iussit ire trans fretum. 19 (68, 5.)Et accedens unus scriba ait illi Magister, sequar te quocumque ieris. 20Et dicit ei Iesus Vulpes foveas habent et volucres caeli nidos: filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. 21Alius autem de discipulis eius ait illi Domine, permitte me primum ire et sepelire patrem meum. 22Iesus autem ait illi Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos. 23 (69, 2.)Et ascendente eo in naviculam secuti sunt eum discipuli eius. 24Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus; ipse vero dormiebat. 25Et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes Domine salva nos, perimus. 26Et dicit eis Quid timidi estis, modicae fidei? Tunc surgens increpavit vento et mari, et facta est tranquillitas magna. 27Porro homines mirati sunt dicentes Qualis est hic, quia et venti et mare oboediunt ei? 28Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. 29Et ecce clamaverunt dicentes Quid nobis et tibi, filii dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? 30Erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens. 31Daemones autem rogabant eum dicentes Si eicis nos, mitte nos in gregem porcorum. 32Et ait illis Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare, et mortui sunt in aquis. 33Pastores autem fugerunt, et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his qui daemonia habuerant. 34Et ecce · tota civitas exiit obviam Iesu, et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum.
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/79
Haec pagina emendata est
25
EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM
VIII, 9 — 34.
4