Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/78

Haec pagina emendata est
24
EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM

prophetae. 13 (55, 5.)Intrate per angustam portam: quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. 14Quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam. 15 (56, 10.)Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces: 16a fructibus eorum cognoscetis eos. (57, 5.)Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribolis ficus? 17 (58, 5.)Sic omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor fructus malos facit. 18Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere. 19Omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur. 20Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos. 21 (59, 3.)Non omnis qui dicit mihi Domine domine, intrabit in regnum caelorum; sed qui facit voluntatem patris mei qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum. 22 (60, 5.)Multi dicent mihi in illa die Domine domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia · eiecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? 23Et tunc confitebor illis quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem. 24 (60, 5.)Omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram: 25et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram. 26Et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam supra harenam: 27et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam, et cecidit; et fuit ruina eius magna. 28 (62, 2.)Et factum est cum consummasset Iesus verba haec, ammirabantur turbae super doctrinam eius: 29erat enim docens eos sicut potestatem habens, non sicut scribae eorum et Pharisaei.

VIII.


1 (63, 2.)Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae. 2Et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine, si vis, potes me mundare. 3 Et extendens manum tetigit eum Iesus dicens Volo, mundare. Et confestim mundata est lepra eius. 4Et ait illi Iesus Vide nemini dixeris, sed vade ostende te sacerdoti, et offer munus quod praecepit Moses, in testimonium illis. 5 (64, 3.)Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio rogans eum 6et dicens Domine, puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur. 7Ait illi Iesus Ego veniam et curabo eum. 8Et respondens centurio ait Domine, non

VII, 13 — VIII, 8.