suo, reus erit iudicio: qui autem dixerit fratri suo racha, reus erit concilio: qui autem dixerit fatue, reus erit gehennae ignis. 23Si ergo offeres munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, 24relinque ibi munus tuum ad altare, et vade prius reconciliare fratri tuo, et tunc veniens offers munus tuum. 25 (36, 5.)Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo, ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris. 26Amen dico tibi, non exies inde donec reddas novissimum quadrantem. 27 (37, 10.)Audistis quia dictum est antiquis Non moechaveris. 28Ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. 29Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et proice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. 30Et si dextera manus tua scandalizat te, abscide eam et proice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam. 31Dictum est autem Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii. 32Ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari, et qui dimissam duxerit adulterat. 33Iterum audistis quia dictum est antiquis Non peierabis, reddes autem domino iuramenta tua. 34Ego autem dico vobis non iurare omnino, neque per caelum, quia thronus dei est, 35neque per terram, quia scabellum est pedum eius, neque per Hierosolymam, quia civitas est magni regis; 36neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum. 37Sit autem sermo vester est est, non non: quod autem his abundantius est, a malo est. 38Audistis quia dictum est Oculum pro oculo et dentem pro dente. 39Ego autem dico vobis non resistere malo: (38, 5.)sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram. 40Et illi qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere, · remitte et pallium. 41 (39, 10.)Et quicumque te angariaberit mille passus, vade cum illo alia duo. 42Qui petit a te, da ei, et volenti mutuari a te ne avertaris. 43 (40, 5.)Audistis quia dictum est Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. 44Ego autem dico vobis Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos; 45ut sitis filii patris vestri qui in caelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. 46 (41, 5.)Si enim diligatis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Nonne et publicani hoc faciunt? 47Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? Nonne ethnici
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/75
Haec pagina emendata est
21
EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM
V, 23 — 47.