Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/74

Haec pagina emendata est
20
EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM

totam Galilaeam, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo. 24Et abiit opinio eius in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos et paralyticos, et curavit eos. 25Et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapolim et Hierosolymis et de Iudaea et de trans Iordanen.


V.


1 (24, 10.)Videns autem turbas ascendit in montem; et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius. 2 (25, 5.)Et aperiens os suum docebat eos dicens 3Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. 4 (26, 10.)Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. 5 (27, 5.)Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. 6 (28, 5.)Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. 7 (29, 10.)Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. 8Beati mundo corde, quoniam ipsi deum videbunt. 9Beati pacifici, quoniam ipsi filii dei vocabuntur. 10Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. 11 (30, 5.)Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me: 12gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos. 13 (31, 2.)Vos estis sal terrae: quod si sal evanuerit, in quo sallietur? ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. 14 (32, 2.)Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita; 15neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. 16Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent patrem vestrum qui in caelis est. 17 (33, 10.)Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere sed adimplere. 18 (34, 5.)Amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiunt. 19 18 (35, 10.)Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum. 20Dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. 21Audistis quia dictum est antiquis Non occides: qui autem occiderit, reus erit iudicio. 22Ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri

IV, 24 — V, 22.