Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/73

Haec pagina emendata est
19
EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM

cens Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? 15Respondens autem Iesus dixit ei Sine modo: sic enim decet nos implere omnem iustitiam. Tunc dimisit eum. 16 (14, 1.)Baptizatus autem confestim · ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit spiritum dei descendentem sicut columbam venientem super se. 17Et ecce vox de caelis dicens Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui.


IV.


1 (15, 2.)Tunc Iesus ductus est in desertum ab spiritu ut temtaretur a diabolo. 2 (16, 5.)Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit. 3Et accedens temtator dixit ei Si filius dei es, dic ut lapides isti panes fiant. 4Qui respondens dixit Scriptum est Non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore dei. Tunc assumsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit cum supra pinnaculum templi, 6et dixit ei Si filius dei es, mitte te deorsum: scriptum est enim quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. 7Ait illi Iesus Rursum scriptum est Non temtabis dominum deum tuum. 8Iterum assumit cum diabolus in montem excelsum valde, et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum, 9et dixit illi Haec tibi omnia dabo, si cadens adoraveris me. 10Tune dicit ei Iesus Vade satanas: scriptum est Dominum deum tuum adorabis et illi soli servies. 11 (17, 6.)Tunc reliquit eum diabolus, et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei. 12 (18, 4.)Cum autem audisset quod Iohannes traditus esset, secessit in Galilacam, 13 (19, 7.)et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim; 14ut impleretur quod dictum est per Esaiam prophetam 15Terra Zabulon et Nepthalim, via maris trans Iordanen, Galilaeae gentium, 16populus qui sedebat in tenebris lumen vidit magnum, et sedentibus in regione et umbra mortis, lux orta est eis. 17 (20, 6.)Exinde coepit Iesus praedicare et dicere Paenitentiam agite: adpropinquavit enim regnum caelorum. 18Ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres, Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius, · mittentes rete · in mare; erant enim piscatores. 19 (21, 2.)Et ait illis Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. 20At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum. 21 (22, 2.)Et procedens inde vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius, in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua, et vocavit eos. 22Illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum. 23 (23, 4.)Et circumibat Iesus

III, 15 — IV, 23.


3*