Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/72

Haec pagina emendata est
18
EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM

niam inlusus esset a magis iratus est valde, et mittens occidit ommes pueros qui erant in Bethleem et in ommibus finibus eius, a bimatu et infra, secundum tempus quod exquisierat a magis. 17Tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem 18Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt. 19Defuncto autem Herode, ecce apparuit angelus domini in somnis Ioseph in Aegypto 20dicens Surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israhel: defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri. · 21Qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israhel. 22Audiens autem quia Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo, timuit illuc ire, et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae. 23Et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth; ut adimpleretur quod dictum est per prophetas quoniam Nazareus vocabitur.


III.


1 (7, 3.)In diebus autem illis venit Iohannes baptista praedicans in deserto 2Iudaeae et dicens Paenitentiam agite: adpropinquavit enim regnum caelorum. 3 (8, 4.)Hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem Vox clamantis in deserto Parate viam domini, rectas facite semitas eius. 4 (9, 6.)Ipse autem Iohannes habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos eius; esca autem eius erat lucustae et mel silvestre. 5Tunc exiebat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circum Iordanen, 6et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata sua. 7 (10, 5.)Videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum dixit eis Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a futura ira? 8Facite ergo fructum dignum paenitentiae, 9et ne velitis dicere intra vos Patrem habemus Abraham: dico enim vobis quoniam potest deus de lapidibus istis suscitare filios Abraham. 10Tam enim securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur. 11 (11, 1.)Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calciamenta portare: ipse vos baptizavit in spiritu sancto et igni. 12 (12, 5.)Cuius ventilabrum in manu sua, et permundavit aream suam, et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili. 13 (13, 40.)Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanen ad Iohannem ut baptizaretur ab eo. 14Iohannes autem prohibebat eum di-

II, 17 — III, 14.