Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/65

Fuit in emendando quaedam difficultas
INCIPIUNT CAPITULA LECTIONUM SECUNDUM MATTHEUM.
I. Generationum quadraginta duarum ab Adam usque ad Christum ordo narratur.
II. Nativitas Iesu Christi de Maria sponso eius Ioseph angelo revelante praedicitur.
III. Natum Christum magi stella sibi duce nuntiante oblatis muneribus adoraverunt.
IIII. Angelo praemonente Ioseph cum Christo fugit in Aegyptum et Herodes occidit infantes.
V. De praedicatione Iohannis baptistae, quod vox clamantis sit Paenitentiam agite.
VI. De baptismo Christi in Iordane a Iohanne et signo trinitatis, patris scilicet eius in voce et utriusque spiritus in columba.
VII. De quadraginta dierum ieiunio et diabolo trina temtatione devicto.
VIII. Relicta Nazareth praedicat terrae Zabulon et Neptalim iuxta vaticinium Esaiae paenitentiam agere iubens.
VIIII. Vocat Petrum Andream Iacobum et Iohannem piscatores, qui mox secuti sunt eum.
X. Per totam Galilaeam praedicat omnes sanando languores.
XI. In monte discipulos docens septem beatitudines et octavam persecutionis exponit.
XII. Discipulos sal terrae et mundi lumen appellans praecipit in splendore operum patrem glorificandum.
XIII. Ob implendam legem venisse se dicens Pharisaeorum docet iustitiam superandam, et homicidium lege vetans etiam munus offerendum fratris iubet reconciliatione differri.
XIIII. Consentiendum in via adversario, non moechandum docens, iubet vitia vel caros inemendabiles sub nomine oculi vel dextrae scandalizantis abscidi.
XV. Quod adulter sit qui uxorem excepta fornicationis causa demiserit: prohibens etiam omnino iurare, docet nec percutienti nec expolianti nec angarianti nec petenti vel mutuare volenti resistere.
XVI. Amandum proximum lege firmans etiam inimicos praecipit diligendos.
XVII. Elemosynam docet in abscondito faciendam, quam sinistra nesciat, id est appetitio laudis humanae.
2