Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/56

Haec pagina emendata est
2
BEATISSIMO PAPAE DAMASO HIERONYMUS


sunt. Igitur ·haec praesens praefatiuncula pollicetur quattuor tantum evangelia, quorum ordo iste est, Mattheus Marcus Lucas Iohannes, codicum graecorum emendata conlatione sed et veterum. Quae ne multum e lectionis latinae consuetudine discreparent, ita calamo temperavimus ut his tantum quae sensum videbantur miitare correctis reliqua manere pateremur ut fuerant. Canones quoque, quos Eusebius caesariensis episcopus alexandrinum secutus Ammonium in decem numeros ordinavit, sicut in graeco habentur expressimus; quo si quis de curiosis voluerit nosse quae in evangeliis vel eadem vel vicina vel sola sint, eorum distinctione cognoscat. Magnus siquidem hic in nostris codicibus error inolevit, dum quod in eadem re alius evangelista pluis dixit, in alio quia minus putaverint addiderunt; vel dum eumdem sensum alius aliter expressit, ille qui unum e quattuor primum legerat ad eius exemplum ceteros quoque aestimaverit emendandos. Unde accidit ut apud nos mixta sint omnia, et in Marco plura Lucae atque Matthei, rursum in Mattheo Iohannis et Marci, et ceteris reliquorum quae aliis propria sunt inveniantur. Cum itaque canones legeris qui subiecti sunt, confusionis errore sublato et similia omnium scies et singulis sua quaeque restitues. In canone primo concordant quattuor, Mattheus Marcus Lucas Iohannes; in canone secundo tres, Mattheus Marcus Lucas; in canone tertio tres, Mattheus Lucas Iohannes; in canone quarto tres, Mattheus Marcus Iohannes; in canone quinto duo, Mattheus Lucas; in canone sexto duo, Mattheus Marcus; in canone septimo duo, Mattheus Iohannes; in canone octavo duo, Lucas Marcus; in canone nono duo, Lucas Iohannes; in canone decimo propria unusquisque quae non habentur in aliis ediderunt. Singulis vero evangeliis ab uno incipiens usque in finem librorum dispar numerus increscit. Hic nigro colore · perscriptus sub se liabet alium ex minio numerum discolorem, qui ad decem usque procedens indicat prior numerus in quo sit canone requirendus. Cum igitur aperto codice verbi gratia illud sive illud capitulum scire volueris cuius canonis sit, statim ex subiecto numero doceberis, et recurrens ad principia in quibus canonum est distincta congeries, eodemque statim canone ex titulo frontis invento illum quem quaerebas numerum eiusdem evangelistae qui et ipse ex inscriptione signatur invenies, atque e vicinia ceterorum tramitibus inspectis quos numeros e regione habeant adnotabis; et cum scieris, recurres ad volumina singulorum, et sine mora repertis numeris quos ante signaveras repperies et loca in quibus vel eadem vel vicina dixerunt. Opto ut in Christo valeas et memineris mei, papa beatissime.