Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/55

Haec pagina emendata est



  Novum opus facere me cogis ex veteri, ut post exemplaria scripturarum toto orbe dispersa quasi quidam arbiter sedeam et, quia inter se variant, quae sint illa quae cum graeca consentiant veritate decernam. Pius labor, sed periculosa praesumtio, iudicare de ceteris ipsum ab onmibus iudicandum, senis mutare linguam et caniscentem mundum ad initia retrahere parvulorum. Quis enim doctus pariter vel indoctus, cum in manus volumen adsumserit et a saliva quam semel inbibit viderit discrepare quod lectitat, non statim erumpat in vocem, me falsarium me clamans esse sacrilegum, qui audeam aliquid in veteribus libris addere mutare corrigere? Adversum quam invidiam duplex causa me consolatur: quod et tu qui summus sacerdos es fieri iubes, et verum non esse quod variat etiam maledicorum testimonio comprobatur. Si enim latinis exemplaribus fides est adhibenda, respondeant quibus: tot sunt enim pene quot codices. Sin autem veritas est quaerenda de pluribus, cur non ad grecam originem revertentes ea quae vel a vitiosis interpretibus male edita vel a praesumtoribus imperitis emendata perversius vel a librariis dormitantibus addita sunt aut mutata corrigimus? Neque vero ego de veteri disputo testamento, quod a septuaginta senioribus in graecam linguam versum tertio gradu ad nos usque pervenit. Non quaero quid Aquila quid Symmachus sapiant, quare Theodotio inter novos et veteres medius incedat: sit illa vera interpretatio quam apostoli probaverunt. De novo nunc loquor testamento, quod graecum non dubium est, excepto apostolo Mattheo, qui primus in Iudaea evangelium Christi hebraeis litteris edidit. Hoc certe cum in nostro sermone discordat et diversos rivulorum tramites ducit, ·uno de fonte ·quaerendum est. Praetermitto eos codices quos a Luciano et Hesychio nuncupatos paucorum hominum adserit perversa contentio: quibus utique nec in veteri instrumento post septuaginta interpretes emendare quid licuit nec in novo profuit emendasse, cum multarum gentium linguis scriptura ante translata doceat falsa esse quae addita

1