41 G APOGALYPSIS lOtlANNIS decim, et nomina inscripta, quae sunt nomina duodecim tribuum filio- rum Israhel. '•' Ab oriente portae tres , et ab aquilone portae tres , et ab occasu portae tres, et ab austro portae tres. '"'■ Et murus civitatis habens fundamenta duodecira, et in ipsis duodecim nomina apostolorum agni. ^ Et qui loquebatur mecum habebat mensuram harundineam au- ream, ut metiretur civitatem et portas eius et murum. ^ Et civitas iti quadro posita est, et longitudo eius tanta est quanta et latitudo. Et mensus est civitatem de harundine per stadia duodecim miha: longitudo et latitudo et altitudo eius aequaha sunt. ^ Et mensus est murus eius centum quadraginta quattuor cubitorum, mensura hominis, quae est an- geU. ^Et erat structura muri eius ex lapide iaspide, ipsa vero civitas auro mundo, simile vitro mundo. ^ Fundamenta muri civitatis omni la- pide *pretioso ornata: fundamentum primum iaspis, secundus saphirus, tertius calcidonius, quartus zmaragdus , ^" quintus sardonix , sextus sar- dinus, septimus crisohtus, octavus birillus, nonus topadius, decimus chrys- soprassus, undecimus iacinthus, duodecimus amethystus. ^' Et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singulas, et singulae portae erant ex singulis margaritis. Et platea civitatis aurum mundum tamquam vit trum perlucidum. ^^ Et templum non vidi in ea: domhms enim deus omnipotens templum ilhus est, et agnus. "^^ Et civitas non eget sole ne- que luna, ut luceant ea: nam claritas dei inluminavit eam, et lucerna eius est agnus. "^* Et ambulabunt gentes per lumen eius, et reges terrae afferent gloriam suam et honorem in illam, ^ et portae eius non clau- dentur per diem: nox enim non erit illic: ^^ et afferent gloriam et ho- norem gentium in illam. ^^ Nec intravit in ea ahquid coinquinatum fa- ciens abominationem et mendacium, nisi qui scripti sunt in hbro vitae agni. XXII. ^' Et ostendit mihi fluvium aquae vivae splendidum tamquam crystal- lum, procedentem de sede dei et agni. ^ In medio plateae eius et ex utraque parte fluminis hgnum vitae afferens fructus duodecim, per men- ses 'singula 'reddentia fructum suum, et folia hgni ad sanitatem gentium. ^ Et omne maledictum non erit amplius. Et sedes dei et agni in illa erunt , et servi eius servient ilh * et videbunt faciem eius , et nomen ehis in frontibus eorum. ^ Et nox ultra non erit, et non egebunt luraen lucernae neque lumen solis, quoniam dominus deus inluminat iUos, et regnabunt in saecula saeculorum. '^ Et dixit raihi Haec verba fidelissima et vera sunt, et dominus deus omnipotens prophetarum raisit angelum XXI, 13 — XXII, 6.
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/470
Haec pagina nondum emendata est