Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/468

Haec pagina nondum emendata est

414 APOCALYPSIS lOHANNIS ^^ Et vestitus erat vestem aspersam sanguine, et vocatur nomen eius verbum dei. ^ Et exercitus qui sunt in caelo sequebantur eum in equis albis, vestiti byssinum album mundum. ^ Et de ore ipsius procedit gla- dius acutus, ut in ipso percutiat gentes: et ipse ■reget eos in virga fer- rea, et ipse calcat torcular vini furoris irae dei omnipolentis. ^^ Et ha- bet in vestimento et in femore suo scriptum Rex regum et dominus dominantium. " Et vidi unum angelum stantem in sole : et clamavit voce magna dicens omnibus avibus quae volabant per , medium caeli Venite congregamini ad cenam magnam dei, ^^ ut manducetis carnes re- gum et carnes tribunorum et carnes fortium et carnes equorum et se- dentium in ipsis, et carnes omnium liberorum ac servorum et pusillorum ac magnorum. ^ Et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos ad faciendum proelium cum illo qui sedebat in equo et cum ' exercitum eius. ^° Et adpraehensa est bestia , et cum illo pseudopro- pheta qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos qui acceperunt caracterem bestiae, qui et adorant imaginem eius: ivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure. ^' Et ceteri occisi sunt in gla- dio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius, et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum. XX. ^ Et vidi angelum ' descendentem de caelo, habentem clavem abyssi et catenam magnam in manu sua. ^ Et adpraehendit draconem, serpen- tera antiquum, qui est diabolus et satanas, et ligavit eum per annos mille, ^ et misit eum in abyssum, et clusit et signavit super illum, ut non seducat amplius gentes donec consummentur mille anni: post haec oportet illum solvi modico tempore. * Et vidi sedes, et sederunt super eas, et iudicium datum est illis, et animas decollatorum propter testimo- nium lesu et propter verbum dei, et qui non adoraverunt bestiam ne- que imaginem eius nec acceperunt caracterem eius in frontibus aut in manibus suis, et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis: ^ ce- teri mortuorum non vixerunt donec consummentur mille anni. Haec est resurrectio prima. ^ Beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima: in his secunda mors non habet potestatem, sed erunt sacerdo- tes dei et Christi, et regnabunt cum illo mille annis. ^ Sed cum con- summati fuerint mille anni, solvetur satanas de carcere suo, ^et exivit et seducet gentes quae sunt super quattuor angulos terrae, Gog et Ma- gog, et congregavit eos in proelium , quorum numerus est sicut arena XIX,^13 — XX, 8.