412 APOCALYPSIS lOIlANNIS XVIII. ^ lEt post haec vidi alium angelum descendentem de caelo, habentem potestatem magnam, et terra inluminata est gloria eius. ^ Et exclama- vit in forti voce dicens Cecidit cecidit Babylon magna et facta est ha- bitatio daemoniorum et custodia omnis spiritus inmundi et custodia omnis volucris inmundae, ^ et quia de ira fornicationis eius biberunt omnes gentes, et reges terrae cum illa fornicati sunt, et mercatores terrae de virtute diliciarum eius divites facti sunt. *Et audivi aham vocem de caelo dicentem Exite de illa, populus meus, ut ne participes sitis deli- ctorum eius et de plagis eius non accipiatis , ^ quoniam pervenerunt peccata eius usque. ad caelum et recordatus est dominus iniquitatum eius. ^ Reddite illi sicut et ipsa reddidit, et duplicate duplicia secun- dum opera eius: in poculo quod miscuit miscite ilU dupluni. ^ Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Quia in corde suo dicit Sedeo regina et vidua non sum, et luctum non videbo , ^ ideo in una die venient plagae eius, mors et luctus et fames, et igni conburetur, quia fortis est deus qui iudicavit illam. ^ Et flebunt et plangent se super illam reges terrae qui cum illa fornicati sunt et in deliciis vixerunt , cum viderint fumum incendii eius , ^° longe stantes propter timorem tormentorum eius, dicentes Vae vae civitas illa magna, Babylon civitas illa fortis, quoniam una hora venit iudicium tuum. ' Et negotiatores terrae flebunt et lugebunt super illam , quoniam merces eorum nemo emet amplius, ^^ mercem auri et argenti et lapidis prae- tiosi et margariti et byssi et purpurae et serici et cocci, et omne lignum thyinum et omnia vasa eboris, et omnia vasa de 'lapide praetioso et aeramento et ferro et marmore, ^et cinnamomum et amomum, et odo- ramentorum et ungenti et turis et vini et olei et similae, trittici, et iu- mentorum efc ovium et equorum et redarum et mancipiorum et animarum hominum. ^* Et poma tua desiderii animae discessit a te, efc omnia pin- guia et clara perierunt a te, et amplius illa iam non invenient. ^ Mer- catores horum, qui divites facti sunt ab ea, longe stabunt propter timo- rem tormentorum eius flentes ac lugentes , ^ et dicentes Vae vae civitas illa magna, quae amicta erat byssino efc purpura et cocco, et deaurata est auro et lapide praetioso et margaritis, quoniam una hora destitutae sunt tantae divitiae. ^^ Et omnis gubernator et omnes qui in locum na- vigant et nautae et qui maria operantur, longe steterunt ^^ et clamave- runt videntes locum incendii eius, dicentes Quae ' similis civitati huic magnae? ^^ et miserunt pulverem super capita sua, et clamavernnt flentes ■ XVni, 1 — 19.
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/466
Haec pagina nondum emendata est