Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/464

Haec pagina nondum emendata est

410 APOCALYPSIS lOHANNIS XVI. ^ Et aiidivi vocem magnam de templo dicentem septem angelis Ite et effimdite septem phialas irae dei in terram. ^ Et abiit primus et effu- dit pliialam suam in terram, et factum est vulnus saevum ac pessimum in homines qui habebant caracterem bestiae et in eos qui adoraverunt imaginem eius. ^Et secundus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis tamquam mortui, et omnis anima vivens mortua est in mari.

  • Et tertius effudit phialam suam super flumina et super fontes aquarum,

et factus est sanguis. ^ Et audivi angelum aquarum dicentem lustus es, qui es et qui eras sanctus, quia haec iudicasti : ^ quia sanguinem san- ctorum et prophetarum fuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere, ut digni sunt. ^ Et audivi alterum dicens Etiam , domine deus omnipotens, vera et iusta iudicia tua. *^Et quartus effudit phialam suam in solem, et datum est ilh aestu afficere homines et igni. ^ Et aestuaverunt ho- mines aestu niagno, et blasphemaverunt nomen dei habentis potestatem super has plagas, neque egerunt paenitentiam ut darent ilU gloriam. ^"Et quintus effudit phialam suam super sedem bestiae, et factum est regnum eius teuebrosum, et conmanducaverunt hnguas suas prae dolore, ' et blasphemaverunt deum caeh prae doloribus et vulneribus suis, et non egerunt paenitentiam ex operibus suis. '^ Et sextus effudit phialam suam in flumen illum magnum Eufraten, et siccavit aquam eius, ut prae- paretur via regibus ab ortu solis. ^ Et vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore pseudoprophetae spiritus tres inmundos in modum ranarum: ^'* sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa, procedent ad reges totius terrae congregare iilos in proehum ad diem magnum dei omnipotentis. ^ Ecce venio sicut fur. Beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet et videant turpitudinem eius. ^*" Et congregavit illos in locum qui vocatur hebraicae Hermagedon. ^ Et septi- mus effudit phialam suam in aerem, et exivit vox magna de templo a throno dicens Factum est. ** Et facta sunt fulgora et voces et tonitrua, et terrae motus factus esl magnus, qualis numquam fuit ex quo homi- nes fuefunt super terram, talis terrae motus sic magnus. ^ Et facta est civitas magna in tres partes, et civitates gentium ceciderunt, et Babylon magna venit in memoriam ante deum dare ei calicem vini indignationis irae eius. ^^ Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi. ^' Et grando magna sicut talentum descendit de caelo in homines: et blas- phemaverunt homines deum propter plagam grandinis, quoniam magna facta est vehementer. XVI, 1—21.