Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/454

Haec pagina nondum emendata est

400 APOCALYPSIS lOHANNIS tertium animal habens faciem quasi hominis, et quartum animal simile aquilae volanti. ** Et quattuor animalia singula eorum habebant alas se- nas, et in circuitu et intus plena sunt ocuHs, et requiem non habebant die ac nocte dicentia Sanctus sanctus sanctus dominus deus omnipotens, qui erat et qui est et qui venturus est. ^ Et cum darent illa animaUa gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum, ^^ proce- debant viginti quattuor seuiores ante ' sedentem in throno, et adorabant viventem in saecula saeculorum, et mittent coronas suas ante thronum, dicentes ^^ Dignus es, domine et deus noster, accipere gloriam et ho- norem et virtutem, quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant et creata sunt. ^ Et vidi in 'dexteram sedentis super thronum librum scriptum intus et foris signatum sigilHs septem. ^ Et vidi augelum fortem et praedi- cantem voce magna Qui est dignus aperire hbrum et solvere signacula eius? ^Et nemo poterat in caelo neque in terra neque subtus terram aperire Ubrum neque respicere illum. * Et ego flebam multum, quon- iam nemo dignus inventus est aperire hbrum nec videre eum. ^ Et unus de senioribus dixit mihi Ne fleberis: ecce vicit leo de tribu luda, radix David, aperire hbrum et septem signacula eius. ^Et vidi, et ecce in medio throni et quattuor animaUum et in medio seniorum agnum stan- tem tamquam occisum, habentem 'cornua septem et oculos septem, qui sunt 'spiritus dei missi in omnem terram. ^Et venit, et accepit *de dextera sedentis in throno. ^ Et cum aperuisset Ubrum, quattuor anima- Ua et viginti quattuor seniores ceciderunt coram agno, habentes singuh citharas et phialas aureas plenas odoramentorum , quae sunt orationes sanctorum. ^ Et cantant novum canticum dicentes Dignus es accipere hbrum et aperire signacula eius, quoniam occisus es et redemisti nos deo in sanguine tuo ex omni tribu et hngua et populo et natione, ^^ et fecisti eos deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabunt super terram. " Et vidi, et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni et animahum et seniorum, et erat numerus eorum miUa miUum, ^^ dicen- tium voce magna Dignus est agnus, qui occisus est, accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem. ^ Et omnem creaturam quae in caelo est et super ter- ram et sub terram, et quae sunt in mari, et quae in ea, omnes audivi dicentes Sedenti in throno et agno benedictio et honor et gloria et IV, 8 — V, 13.