Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/451

Haec pagina nondum emendata est

APOGALYPSIS lOIIANNlS 397 posuit dexteram suam super mc. dicens Noli timere: ego sum primus et novissimus , ^^ et vivus et fui mortuus , et ecce sum vivens in sae- cula saeculorum, et habeo claves mortis et inferni. ^^ Scribe ergo quae vidisti, quae sunt et quae oportet fieri post haec, ^^ sacramentum septem stillarum quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea. Septem sigilla angeh sunt septem ecclesiarum, et candelabra septem septem ec- clesiae sunt. II- ^ Angelo Ephesi ecclesiae 'scribae Haec *dicet qui tenet septem stel- las in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureo- rum. ^ Scio opera tua et laborem et patientiam, et quia non "potes sustinere malos, et temtasti eos qui se dicunt apostolos et non sunt, et invenisti eos mendaces, ^ et patientiam habes, et sustenuisti propter no men meum, et non * deficisti. * Sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam rehquisti. ^ Meraor esto itaque unde excideris , et age paenitentiam et prima opera fac: sin autem, venio tibi et movebo can- delabrum tuum de loco suo, nisi paenitentiam egeris. ^ Sed hoc habes quia odisti facta Nicolaitarum, quae et ego odi. ^ Qui habet aurem, au- diat quid spiritus dicat ecclesiis. Vincenti, dabo ei edere de Ugno vitae, quod est in paradiso dei mei. ^Et angelo Zmyrnae *ecclesiae *scribae Haec dicit primus et novissimus, qui fuit mortuus et vivit. ^ Scio tribu- lationem tuam et paupertatem tuam, sed dives es, et blasphemaris ab his qui se dicunt ludaeos esse et non sunt, sed sunt synagoga satanae. "^ Nihil eorum timeas quae passurus es. Ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem, ut temtemini, et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fideHs usque ad mortem , et dabo tibi coronam vitae. ^^ Qui habet aurem, audiat quid spiritus dicat ecclesiis. Qui vicerit, non laedetur a morte secunda. ^^ Et angelo Pergami ecclesiae scribae Haec dicit qui habet rompheam utraque parte acutam. ^^ Scio ubi habitas : ubi sedes est satanae: et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam et in diebus Antipas, testis meus fidelis, qui occisus est apud vos, ubi satanas habitat. * Sed habeo adversus te pauca. Habes illic tenen- tes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israhel, edere et fornicari. ^^ Ita habes et tu tenentes doctrinam Nico- laitarum similiter. '"^ Paenitentiam age: si quo minus, veniam tibi cilo et pugnabo cum illis in gladio_ oris mei. " Qui habet aurem , audiat quid spiritus dicat ecclesiis. Vincenti , dabo ei manna absconditum , et I, 18 — II, 17.