Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/449

Haec pagina nondum emendata est

EPISTULA lUDAE 395 sustinentes. ^ Similiter et hii carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt, maiestatem autem blasphemant. "^ Cum 'Michahel ar- changelus cum diabulo disputans altercaretur de Mosi corpore, non est ausus iudicium inferre blasphemiae, sed dixit Imperet tibi dominus: ^^ hii autem quaecumque quidem ignorant blasphemant, quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt, in his corrumpuntur. ^' <*^ Vae ilHs, quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt. ^"^ Hii sunt in aepuHs suis maculae, convi- vantes sine timore, semet ipsos pascentes, uubes sine aqua quae a ven- tis circumferuntur, arbores autumnales infructuosae bis mortuae eradicatae, ^^ fluctus feri maris despumantes suas confusiones , sidera errantia ; qui- bus procella tenebrarum in aeternum servata est. ^* *^^ Prophetavit autem de his septimus ab Adam Enoch dicens Ecce venit dominus in sanctis milibus suis , ^ facere iudicium contra omnes et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum quibus impie egerunt et de omni- bus duris quae locuti sunt contra eum peccatores impii. ^*' Hii sunt murmuratores querelosi, secundum desideria sua ambulantes, et os iHo- runi loquitur superbiam , mirantes personas quaestus causa. " ^^^ Yos autem, carissimi, memores estote verborum quae praedicta sunt ab apo- stolis domini nostri lesu Christi, ^ qui dicebant vobis quoniam in no- vissimo tempore venient inlusores secundum sua desideria ambulantes impietatum. ^^ Hii sunt qui segregant semet ipsos, animales spiritum non habentes. ^° Vos autem , carissimi , superaedificantes vosmet ipsos san- ctissimae vestrae fidei, in spiritu sancto orantes , ^^ ipsos vos in dilectione dei servate : ^^ et hos quidem arguite iudicatos , ^^ illos vero salvate de igne rapientes, aliis autem miseremini in timore, odientes eam quae car- nahs est maculatam tunicam. ^ *'^ Ei autem qui potest vos conservare siue peccato et constituere ante conspectum gloriae suae inmaculatos in exultatioue , ^^ soU deo salvatori nostro per lesum Christum dominum nostrum, cui gloria magnificentia imperium et potestas ante omne sae- culum et nunc et in omnia saecula, amen. EXPLIGIT EPISTULA lUDAE. DEO GRATIAS AMEN. FELICITER QUI LEGIS. 50 ^