INCIPIUNT CAPITULA. I. Senior Gaio carissimo scribit gaudens de adventu fratrum et audiens eum veritatem custodire. II. Quod fideliter "operetur in peregrinis, et testimonium de eo red- dentes. III. Scribit de 'Diotrepes, quod non reciperet doctrina eius, sed el eos qui cupiunt doctrina eius de ecclesia eicit. IIII. Qui bene facit, ex deo est: et Demetrio testimonium redditur. V. Nolui multa scribere tibi, sperans protinus te videre. Salutant te amici. EXPLICIUNT CAPITULA. INCIPIT EPISTULA lOHANNIS TERTIA. I. 1 (1) Q . . . oenior Gaio carissimo , quem ego diligo in veritate. ^ Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi et valere, sicut pro- spere agit anima tua. ^ Gavisus sum valde venientibus fratribus et testi- monium perhibentibus veritati tuae, sicut tu in veritate ambulas. *Ma- iorem horum non habeo gratiam quam ut audiam filios meos in veritate ambulantes. ^ ^^^ Carissime, fideliter facis quicquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos ; ^ qui testimonium reddiderunt caritati tuae in con- spectu ecclesiae ; quos bene facies ducens digue deo. '^ Pro nomine enim profecti sunt nihil accipientes a gentibus. ^Nos ergo debemus su- scipere huiusmodi, ut cooperatores simus veritatis. ^ *^^ Scripsissem for- sitan ecclesiae: sed is qui amat primatum 'gerere in eis Diotripes non recipit nos. '"^ Propter hoc, si venero, commoneam eius opera quae facit verbis mahgnis garriens in nos, et quasi non ei ista sufficiant, nec ipse suscipit fratres et eos qui cupiunt prohibet et de ecclesia eicit. ^ '*^ Ca- rissime, noU imitari malum, sed quod bonum est. Qui bene facit, ex deo est: qui male facit, non videt deum. ^Demetrio testimonium red- ditur ab omnibus et ab ipsa veritate: et nos testimonium perhibemus, et nosti quoniam testimonium nostrum verum est. ^^ ^^^ Multa habui scri- bere tibi, sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi: ^* spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos per nomen. EXPLICIT EPISTULA lOHANNIS TERTIA. 50
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/447
Haec pagina nondum emendata est