Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/436

Haec pagina nondum emendata est

INCIPIT EPISTULA PETRl APOSTOLl II. I. 1 (1) o oimon Petrus servus et apostolus lesu Christi his qui coaequa- lem nobis sortiti sunt fidem in iustitia dei nostri et .salvatoris lesu Christi. ^ Gratia vobis et pax adimpleatur in agnitione domini nostri, ^ quomodo omnia nobis divinae virtutis suae quae ad vitam et pietatem donata est per cognitionem eius qui vocavit nos propria gloria et virtute , * per quam maxima et praetiosa nobis 'promisa donavit, ut per haec effi- ciamini divinae consortes naturae, fugientes eius quae in mundo est con- cupiscentiae corruptionem. ^ ^^^ Vos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam , ^ in scien- tia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia au- tem pietatem, "^ in pietate autem amorem fraternitatis , in amore autem fraternitatis caritatem. ^ Haec autera omnia si vobiscum adsint et supe- rent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in domini nostri lesu Christi cognitione : ^ cui enim non praesto sunt haec, caecus est et manu temptans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. 10(3) Quapropter, fratres, magis agite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis: haec enim facientes non peccabitis aliquando. ^ Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeter- num regnum domini nostri et salvatoris lesu Christi. ^^ Propter quod incipiam vos semper commonere de his, et quidem scientes et confir- matos in praesenti veritate. ^^ lustum autem arbitror, quandiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione, * certus quod velox est depositio tabernacuh mei, secundum quod et dominus noster lesus Christus significavit mihi. ^'^ '*' Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum ut horum memoriam faciatis. ^® Non enim do- ctas fabulas secuti notam fecimus vobis domini nostri lesu Christi virtu- I, 1 — 16.