Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/435

Haec pagina nondum emendata est

INCIPIUNT CAPITULA. I. De gratiae vocatione per gloriam. II. De sacerdotibus dicit ut curam omnium hominum agant. in. Idem Petrus hortatur nos ad bonam vocationem, et de obitu suo. IIII. Idem post obitum suum hortatur ut bonorum memores simus, et

  • de visione Christi in monte.

V. De prophetia et pseudoprophetis : et quod angelis iniquis non pepercerit deus: de diluvio et Sodomis. VI. Pios dominus eripit et iniquos in diem iudicii cruciandos *reservat. VII. De his qui ea quae ignorant locuntur blasphemantes, secuti sen- tentiam Balaam. VIII. De his qui sine fructu sunt et his qui ad vomitum revertuntur. IX. Hortatur in secunda epistula non audire falsos doctores. X. De die novissima dicit, nolens aliquem perire. XI. Novos caelos et novam terram expectare dicit, et ne in errorem transducti excedatis. EXPLICIUNT CAPITULA.