Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/432

Haec pagina emendata est
378
EPISTULA PETRI I.

tamquam ab eo missis ad vindictam malorum, laudem vero bonorum; 15quia sic est voluntas dei, ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam, 16quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi dei. 17Omnes honorate, fraternitatem diligite, deum timete, regem honorificate. 18Servi, subditi in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam discolis. 19Haec est enim gratia, si propter conscientiam dei sustinet quis tristitias patiens iniuste. 20Quae enim gloria est, si peccantes et colaphizati suffertis? Sed si bene facientes et patientes sustinetis, haec est gratia apud deum. 21In hoc enim vocati estis, quia et Christus passus est pro vobis, relinquens vobis exemplum ut sequamini vestigia eius, 22qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore eius, 23qui cum malediceretur non maledicebat, cum pateretur non comminabatur, tradebat autem se iudicanti iniuste, 24qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo per lignum, ut peccatis mortui iustitiae viveremus, cuius livore sanati estis: 25eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.

III.

1 (10)Similiter et mulieres subditae sint suis viris, ut et si qui non credunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant 2considerantes in timore castam conversationem vestram. 3Quarum sit non extrinsecus capillatura aut circumdatio auri aut indumenti vestimentorum cultus, 4sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, quod est in conspectu dei locuplex. 5Sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in domino ornabant se, subiectae propriis viris, 6sicut Sarra oboediebat Abrahae, dominum eum vocans, cuius estis filiae bene facientes et non timentes ullam perturbationem. 7 (11)Viri similiter, cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri, inpertientes honorem tamquam et coheredibus gratiae vitae, ut ne impediantur orationes vetrae. 8In fide autem omnes unanimes, conpatientes, fraternitatis amatores, misericordes, humiles, 9non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis ut benedictionem hereditate possideatis. 10Qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos, coherceat linguam suam a malo et labia eius ne loquantur dolum, 11declinet a malo et faciat bonum, inquirat pacem et sequatur eam, 12quia oculi domini super iustos et aures eius in praeces eorum, vultus autem

II, 15 — III, 12.