INCIPIT EPISTULA lACOBI. lacobus dei et domini nostri lesii Christi servus duodecim tribu- bus quae sunt in dispersione salutem. ^ Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in temptationibus variis incideritis, ^ scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur. * Patientia opus perfectum habeat , ut sitis perfecti et integri , in nullo deficientes. ^ Si quis autem vestrum indiget sapientiam, postulet a deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat, et dabitur ei. ^Postulet autem in fide, nihil haesi- tans: qui enim haesitat, simihs est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur. '^ Non ergo aestimet homo ille quod accipiat aHquid a do- mino , ^ vir duplex animo , inconstans in omnibus viis suis. ® Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua, ° dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos faeni transibit. ^' Exortus est enim sol cum ar- dore et arefecit faenum, et flos eius decidit et decor vultus eius depe- riit: ita et dives in itineribus suis marcescet. ^ ^^' Beatus vir qui sufiFert temtationem, quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae, quam re- promisit deus diligentibus se. '^ Nemo cum temptatur dicat quoniam a deo teraptatur. Deus enim intemptator malorum est, ipse autem nemi- nem temptat: '"* unusquisque vero temptatur a coucupiscentia sua ab- stractus et inlectus; ^^ dehinc concupiscentia cum conceperit parit pecca- tum, peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem. '^ ^^' Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi. ^ Omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est descendens a patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio. ^*^ Voluntariae enim genuit nos verbo veritatis, ut simus aliquod initium creaturae eius. ^^ Scitis, fratres mei dilecti. Sit autem omnls homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum et tardus ad iram : ^° ira enim viri iustitiam dei non operatur. ^' ^*' Propter quod abicientes omnem inmunditiam et abun- dantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum dei, quod potest salvare animas vestras. ^^ Estote autem factores verbi, et non I, 1 — 22.
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/424
Haec pagina nondum emendata est