Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/422

Haec pagina nondum emendata est

368 EPISTULA AD HEBRAEOS bene volentes conversari. ^® Amplius aulem depraecor vos hoc facere, ut quo celerius restituar vobis. ^° ^^^^ Deus autem pacis , qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni, domi- num nostrum lesum , ^^ aptet vos in omni bono , ut faciatis voluntatem eius, faciens vobis quod placeat coram se per lesum Christum, cui glo- ria in saecula saeculorum, amen. ^ '-^^^ Rogo autem vos, fratres, sufFe- ratis verbum solacii: etenim perpaucis scripsi vobis. ^ Cognoscite fra- trem nostrum Timotheum dimissum, cum quo, si celerius venerit, vi- debo vos. ^* Salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos. Salutant vos de Italia. ^"^ Gratia cum omnibus vobis , amen. EXPLICIT *EPISTULA PAULI APOSTOLI AD HEBRAEOS. DEO GRATIAS AMEN.