Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/416

Haec pagina nondum emendata est

362 EPISTULA AD IIEBRAEOS nera et hostiae offerunlur, quae non possunt iuxta conscientiam per- fectum facere servientem , '"' solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis. 11 (20) Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manu factum, id est non huius creatio- nis , ^^ neque per sanguinem hircorum et vitulorum , sed per proprium sanguinem introivit semd in sancta, aeterna 'inventa redemptione. ^^ Si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae 'adspersus inqui- natos sanctificat ad emundationem carnis , * quanto magis sanguis Chri- sti, qui per spiritum sanctum semet ipsum obtuht inmaculatum deo, emundavit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum deo viventi. ^^ Et ideo novi testamenti mediator est , ut morte inter- cedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae heredi- tatis. '"' ^^^' Ubi enim testamentum , mors necesse est intercedat testa- toris: " 'testamentum enim in mortuis confirmatum est; aUoquin non- dum valet dum vivit qui testatus est ; ^** unde ne primum quidem sine

  • sanguine dedicatum est. ^ Lecto enim omni mandato legis a Mose

universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo, ipsum quoque librum et omnem populum aspersit '^^ dicens Hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos deus. ^^ Etiam tabernacukmi et omnia vasa ministerii sanguine simiUter asper- sit. ^ Et omnia paene in sanguine muudantur secundum legem, et siue sanguinis fusione non fit remissio. ^^ '^^' Necesse est ergo exeraplaria quidem caelestium his mundari, ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis. ^*Non enim in manu factis sanctis lesus introiit, exemplaria verorum, sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui dei pro nobis, ^^ neque ut 'sepe offerat semet ipsum, quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno : ^^ alioquin oportebat eum frequenter pati alj origine mundi, nunc autem semel in consum- matione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam appa- ruit. ^ Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem iudicium, ^^ sic et Christus semel oblatus ad multorum exau- rienda peccata, secundo sine peccafo apparebit expectantibus se in salutem. X. 1 (33) UiYibram enim habens lex bonorum futurorum, non ipsam ima- ginem rerum, per singulos annos *isdem ipsis hostiis, quas offerunt in- IX, 10 — X, 1.