Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/414

Haec pagina nondum emendata est

360 EPISTULA AD HEBRAEOS suis , quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahae : ^ cuius autem ge- neratio non adnumeratur in eis, decimas sumpsit Abraham, et hunc qui habebat repromissiones benedixit. '^ Sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur. ^ Et hic quidem decimas morientes homines accipiunt, ibi autem contestatus quia vivit. ^ Et ut ita dictum sit , per Abraham et Levi , qui decimas accepit, decimatus est : ""^ athuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech. '"^ (^*) Si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat, populus enim sub ipso legem accepit, quid athuc necessarium secundum ordinem Melchi- sedech ahum surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici? ^^ Translato enim sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiat. ^ In quo enim haec dicuntur, de alia tribu est, de qua nuUus altario praesto fuit : * manifestum enim quod ex luda ortus est dominus noster, in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est. ^ Et ampUus athuc ma- nifestum est, si secundum simiHtudinem Melchisedech exurget ahus sa- cerdos , ^ qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitae insolubilis : " contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. ^ Reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem : ^^ nihil enim ad perfectum adduxit lex : ^^^' introductio vero melioris spei, per quam maximamus ad deum. '^ Et quantum est non sine iureiurando : alii quidem sine iureiurando *sacerdotes facti sunt, ^^ hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum luravit dominus, et non paeni- tebit eum , tu es sacerdos in aeternum : ^ in tantum melioris testamenti ^ sponsor factus est lesus. ^^ Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere : ^* hic autem eo quod ma- neat in aeternum sempiternum habet sacerdotium , ^ unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad deum, semper vivens ad interpellandum pro eis. ^^ Talis enim decebat ut nobis esset ponti- fex, sanctus, innocens, inpollutus, segregatus a peccatis, et excelsior caelis factus , ^^ qui non habet cotidie necessitatem , quemadmodum sa- cerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enira fecit semel se oflFerendo. ^^ Lex enim homines constituit sacer- ' dotes infirmitatem habentes, sermo autem iurisiurandi , qui post legem est, filium in aeternum perfectum. vm. ^ '*®^ Capitulum autem super ea quae dicuntur , talem habemus pon- tificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in caelis, ^sanctorum TI, 6 — VIII, 2.