INCIPIT ARGUMENTUM AD HEBREOS. Inprimis dicendum est cur apostolus Paulus in hac epistula scri- bendo non servaverit morem suum, ut vel vocabulum nominis sui vel ordinis scriberet dignitatem. Haec causa est quod ad eos scribens qui ex circumcisione crediderant quasi gentium apostolus et non Haebraeo- rum, sciens quoque eorum superbiam suamque humilitatem ipse demon- strans, meritum officii sui noluit anteferre. Nam simili modo iam lo- hannes apostolus propter humilitatem in epistula sua nomen suum eadem ratione non praetulit. Hanc ergo epistulam fertur apostolus ad 'Hebraeos conscriptam haebraica lingua misisse: cuius sensum et ordinem retinens Lucas evangelista post excessum beati apostoli graeco sermone conscripsit. EXPLICIT ARGUMENTUM. INGIPIUNT BREVES AD HEBRAEOS. I. De Ghristo quod deus sit: circa 'ludaeos *exortatio multiformis. n. De supphciis quae evadere *nequeunt 'praeconum Ghristi con- temptores. ni. De salvatore cui subiecta sunt omnia, omnibusque ipse per pas- sionem subiectus est. IIII. De passione per quam destruxit diabulum sibique fratres instruit. V. De plebe gentium *quam domum Ghrisli esse disseruit. VI. De terra *repromissionis, quam *Iudaeos per fidem ingredi *ex- hortatur. VII. De 'sacramento diei septimi et millensimi anni. VIII. De verbo divino, quod solum potest crimina expiare credentium. IX. De ludaeis quos prae omnibus Ghristum oportuit veneran. X. De Hebraeis, quod ignoraverint deum et fuerint sine iudicio caeci. XI. De cruce Ghristi, quam denuo in peccantibus post paenitentiae 'indulgentiam sustinet. XII. De exhortatione ministerii sanctorum, et de *domini iusiurandura. XIII. De fiho dei, qui Melchisedech non iumerito conparatus. Xnil. De inmutatione legis veteris et sacerdotii. 45
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/407
Haec pagina nondum emendata est