350 EPISTULA AD TITUM ament, filios diligant, ^prudentes, castas, domus curam habentes, be- nignas, subditas suis viris, ut non blasphemetur verbum dei. ^ luvenes similiter hortare ut sobrii sint. '^ In omnibus te ipsum praebe exem- plum bonorum operum , in doctrina integritatem , gravitatem , ^ verbum sanum inrepraehensibilem , ut 'is qui ex adverso est vereatur, nihil ha- bens malum dicere de nobis. ® '*' Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes , non contradicentes , ^^ non fraudantes , sed in omnibus fidem bonam ostendentes, ut doctrinam salvatoris dei nostri ornent in omnibus. ^ Apparuit enim gratia dei salvatoris omnibus homi- nibus, ^ erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia deside- ria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo , ^^ expectantes beatam spem et adventum gloriae magni dei et salvatoris nostri lesu Christi , * qui dedit semet ipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mun- daret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. '*'" '^' Haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat. ffl. ^ Admone illos principibus et potestatibus subditos esse, dicto oboe- dire, ad omne opus bonum paratos esse, ^neminem 'blasphemare, non htigiosos esse, 'modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. ^ Eramus enim et nos aliquando insipientes , increduli , er- rantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in maUtia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem: * cum autem benignitas et humani- tas apparuit salvatoris nostri dei , ^ non ex operibus iustitiae quae feci- mus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lava- crum regenerationis et renovationis spiritus sancti , ^ quem effudit in nos abunde per Christum lesum salvatorem nostrum , '^ ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae. ^ '®' FideHs sermo est, et de his volo te confirmare, ut curent bonis operibus praeesse qui credunt deo. Haec sunt bona et utilia hominibus. ^ ^^^ Stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita : sunt enim inutiles et vanae. '"' '^^ Hereticum hominem post unam et secun- dam correptionem devita, ^ sciens quia subversus est qui eiusmodi est et delinquit proprio iudicio condemnatus. ^ ^^^ Cum misero ad te Arthe- man aut Tychicum, festina ad me venire Nichopolim : ibi enim statui hie- mare. ^"^ Zenan legis pcritum et Apollo soUicite praemitte, et nihil iUis desit. ^* Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios, ut non sint infructuosi. ^ ^^*^ Salutant te qui mecum sunt omnes. Sa- luta qui nos amant in fide. Gratia dei cum omnibus vobis, amen. EXPLICIT AD TITUM.
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/404
Haec pagina nondum emendata est