Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/398

Haec pagina nondum emendata est

INCIPIT EPISTULA AD TIMOTHEUM SEC- Faulus, apostolus Christi lesu per voluntatem dei secundum pro- raissionem vitae quae est in Christo lesu , ^ Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a deo patre et Christo lesu domino nostro. ^ Gratias ago deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die, * desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio im- plear, ^ recordationem accipiens eius fidei quae est in te non ficta, quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te. ^ Propter quam causam admoneo te ut re- suscites gratiam dei, quae est ih te per inpositionem manuum mearum. ■^ Non enim dedit nobis deus spiritum timoris , sed virtutis et dilectionis et sobrietatis. ^ ^^^ Noh itaque erubescere testimonium domini nostri ne- que 'me vinctum eius, sed conlabora evangelio secundum virtutem dei, ^ qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta, non secundum opera no- stra, sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo lesu ante tempora saecularia, '"' manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri lesu Christi, qui destruxit quidem mor- tem, inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangeUum, " in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium; ^^ ob quam causam etiam haec patior, sed non confundor: scio enim cui cre- didi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in iUum diem. ^ '^^ Formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo lesu : '* bonum depositum custodi per spiritum sanctum qui habitat in nobis. '^ Scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt, ex quibus est Phygehis et Hermogenes. '"' Det mise- ricordiam dominus Onesifori domui, quia saepe me refrigeravit et ca- tenam meam non erubuit, ^ sed cum Romam venissem, solHcite me quaesivit et invenit. ^^ Det iUi dominus invenire misericordiam a do- mino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit, melius tu nosti. I, I — 18.