Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/394

Haec pagina nondum emendata est

340 EPISTULA AD TIMOTHEUM I. reddere parentibus : hoc enim acceptum est coram deo. ^ Quae autem vere vidua est et desolata, speravit in deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die: ® nam quae iu deliciis est, vivens mortua est. "^ Et hoc praecipe, ut inreprehensibiles sint. ^ Si quis autem suo- rum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior. ^ Vidua eligatur non minus sexaginta annorum , quae fuerit unius viri uxor, '"'in operibus bonis testimonium habens, si filios edocavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si 'omne opus bonum subsecuta est. '" ^^^^'Adu- liscentiores autem viduas devita: cum enim luxuriatae fuennt in Christo, nubere volunt, ^ habentes damnationem, quia primam fidem irritam fe- cerunt: ^ simul autem et otiosae discunt circumire domos, non solum otiosae sed et verbosae et curiosae, loquentes quae non oportet. ^* Volo ergo iuveniores nubere, fiHos procreare, matres familias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. ^^ *^^^ lam enim quaedam conversae sunt retro satanan. ^^ Si qua fidelis habet viduas, summini- stret ilUs, ut non gravetur ecclesia, ut his *quae vere viduae sunt suf- ficiat. ""^ ^^*' Qui bene praesunt praesbyteri, duplici honore digni habean- tur, maxime qui laborant in verbo et in doctrina : ^^ dicit enim scriptura Non infrenabis os bovi trituranti, et Dignus est operarius 'mercedem suam. ""^ '^^ Adversus praesbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus et tribus testibus. '^" ^'^^^ Peccantem coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant. ^^ ^^^^ Testor coram deo et Christo lesu et ele- ctis angelis, ut haec custodias sine praeiudicio, nihil faciens in aliam partem dechnando. ^ ^^^' Manus cito nemini inposueris , neque commu- nicaveris peccatis alienis. Te ipsum castum custodi. ^^ Noli adhuc aquam bibere, sed vino raodico utere propter stomachum tuum et frequentes luas infirmitates. ^ '^*' Quorundam hominum peccata manifesta sunt prae- cedentia ad iudicium , quosdam autem et subsequuntur : ^ similiter et facta bona manifesta sunt, et quae aliter se habent abscondi non possunt. VI. 1 (25) Quicumque sunt sub iugo servi , dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen domini et doctrina blasphemetur. ^ Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt, sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt. '^®^ Haec doce et hortare. ^ Si quis aHter docet et non adquiescit sanis sermonibus domini nostri lesu Christi et ei quae secundum pietatem est V, 5 — VI, 3.