338 EPISTULA AD TIMOTHEUM I. n. ^" ^^' Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postu- Jationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus, ^ pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. ^Hoc enim bonum est et acceptum coram ' salvatori nostro deo , * qui omnes homines vult salvos fieri et ad agni- tionera veritatis venire. ^ ^^^ Unus enim deus , unus et mediator dei et hominum, homo Christus lesus , ® qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis, '^ in quo positus sum ego praedicator et apostolus, veritatem dico, non mentior, doctor gentium in fide et veritate. ^ ^ Volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione; ^ similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste praetiosa , ^° sed quod decet mulieres promit- tentes pudicitiam per opera bona. ^^ Mulier in silentio discat cum omni subiectione : ^ docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum, sed esse in silentio. ^^ Adam enim prior figuratus est, deinde Eva. ^* Et Adam non est seductus, mulier autem seducta in praeVari- catione fuit, ^^ salvabitur autem per filiorum generationem, si permanse- rint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate. III. ^* ^®' Fidelis sermo Si quis episcopatum desiderat , bonum opus desi- derat. ^ Oportet ergo episcopum inrepraehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem, "^nonvino- lentum, non percussorem, sed modestum, non htigiosum, non cupidum, ^suae domui bene praepositum, filios habentem subditos cum omni ca- stitate. ^Si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo ecclesiae dei diligentiam habebit? ^ Non neophytum, ne in superbia elatus in iu- dicium incidat diaboli. "^ Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt, ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli. ^ Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino de- ditos , non turpe lucrum sectantes , ® habentes mysterium fidei in con- scientia pura. ^** Et hi autem probentur primum , et sic ministrent nul- lum crimen habentes. ^ Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. ^Diacones sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesunt et suis domibus. ^ Qui enim bene ministraverint, n, 1 — III, 13.
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/392
Haec pagina nondum emendata est