Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/39

Haec pagina emendata est
xxxi
PROLEGOMENA


Denique de syntaxi nonnulla depromamus.


  Praepositiones quas antiqui apponunt ablativo, passim coniunguntur cum accusativo. De Paulum, de doctorem, de apostolo consolantem, de hereses, de fructum, de Decapolim, de fide et baptismum: quod soloecismi genus in capitum indicibus frequentissimum est. Item cum modestiam, cum exercitum, ex repromissionem, a Machedoniam, pro Thessalonicenses. Scriptum est etiam in apocalypsi prima manu ante sedenti.
  Genus in pronominibus et relativis et demonstrativis parum observatur, ut est De verbo solacii quem: calicem quem etc. non bibam illam: de hoc genimine vitis etc. cum illum bibam: mulieris et bestiae quae portat eam, qui habet. Simihs generis neglectio est in his Per omnem sabbatum Act 13, 27. omnem viride Apoc 9, 4. item Doctrinam praecepit praecavendum Mc cap. XXIIII, factum est species vultus eius altera Lc 9, 29. Etiam negligentius dictum est Non quae faciunt praecepit faciendum Mt cap. LXXVIIII.
  Verba quae directionem ad aliquem locum vel contentionera ad aliquid indicant, saepe appositura habent ablativum vel nudum vel praemissa in praepositione. Ascendens Hierosolyrms Mt 20, 17. (v. 18. Hierosolymam) : venimus inde Philippis Act 16, 12: intrare in regno Mt 19, 23. (v. 24. in regnum): in quo intuens Act 11, 6: in plateis eicerent Act 5, 15: tradens in custodia Act 22, 4: introeuntes in monumento: egressus est in castello. Rursus quum aliquid aliquo loco, aliquo terapore, aliqua ratione sive esse sive fieri significatur, vel ubicumque in praepositio cum ablativo ab antiquis adhibetur, in praepositio cum accusativo coniuncta invenitur. Ita est sederet in montem Mc 13, 3. in exacerbationem Heb 3, 8. quis in eam dignus Mt 10, 11. confortare in gratiam 2 Tim 2, 1. vidi in dexteram sedentis Apoc 5, 1. videbat Lazarum in sinum eius Lc 16, 23. retribuetur tibi in resurrectionera Lc 14, 14. ambulate in dilectionem Eph 5, 2. in sapientiam ambulate Col 4, 5. habere in notitiam: dabo illi in calculum nomen novum: dives est in misericordiam.
  Porro soloecismum redolent eiusmodi ut Caritatem diligentibus filios dicit dei: cui sedens: dignus mercedem suam: respondens et dixit: esset Mesopotamiam: quisque non receperit, non intrabit.
  Denique nominativi negligentissime pro accusativis aliquoties, in capitibus maxime, positi sunt. Gratia dei recipiatis 2 Co 6, 1: reciperet doctrina eius, item cupiunt doctrina eius 3 Ioh cap. III: de temptationibus quae (pro quas) Iac cap. II: de ira quae (pro quam) Heb. cap. XXX.