Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/388

Haec pagina nondum emendata est

334 EPISTULA AD THESSALONICENSES II. vobis, quoniam si quis non vult operari, nec manducet. ^ '^^ Audimus enim inter vos quosdam arabulantes inquiete, nihil operantes sed * cu- riose agentes : ^ his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecra- mus in domino lesu Christo, ut cum silentio operantes suum pa- nem manducent. ^ ^®^ Vos autem, fratres, noHte deficere bene facientes. ^* Quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam, hunc notate et non conmisceamini cum illo , ut confundatur : ^ et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem. ^lpse autem dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus cum omnibus vobis. " Salutatio mea manu PauH , quod est signum in omni epistula : ita scribo. ^^ Gratia domini nostri lesu Christi cum omnibus vobis, amen. EXPLICIT AD THESSALONICENSES SEC-