EPISTULA aD THESSALONICENSES II. 333 revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, '* qui adversatur et ex- tollitur supra omne quod dicitur deus aut quod colitur, ita ut in templo dei sedeat ostendens se tamquam sit deus. ,, Non retinetis quod cum essemus apud vos haec dicebamus vobis? ** Et nunc quid detineat sci- tis, ut reveletur in suo tempore. '^ Nam mysterium iam operatur iniqui- tatis, tantum ut qui tenet nunc teneat donec de medio fiat. ^ Et tunc revelabitur ille iniquus, quem dominus lesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui, ^ eum cuius est adventus secundum operationem satanae in omni virtute, signis et prodigiis mendacibus, ^^ in omni seductione iniquitatis his qui pereunt, eo quod caritatem ve- ritatis non receperunt ut salvi fierent. ^ Ideo mittit illis deus operatio- nem erroris, ut credant mendacio , ^^ ut iudicentur omnes qui non cre- diderunt veritati sed consenserunt iniquitati. ^ ^^' Nos autem debemus gratias agere deo semper pro vobis, fratres dilecti a deo, quod elege- rit nos deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus et fide veri- tatis, ^*in qua et vocavit vos per evangelium nostrum in quisitionem gloriae domini nostri lesu Christi. ^^ ^**' Itaque , fratres, state, et tenete ' traditionis quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam no- stram : "^ ipse autem dominus noster lesus Christus et deus et pater noster, qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia, " exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono. m. ' <^^ De cetero , fratres, orate pro nobis, ut sermo dei * currat et cla- rificetur sicut et apud vos, ^ et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus ; non enim omnium est fides. ^ ^^^ Fidehs autem dominus est, qui confirmavit vos et custodiet a malo. * Confidimus autem de vobis in domino , quoniam quae praecipimus et facitis et facietis. ^ Dominus autem dirigat corda vestra in caritate dei et patientia Christi. ^ '"^* De- nuntiamus autem vobis, fratres, in nomine domini nostri lesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis. ^ Ipsi scitis quemadmodum opor- teat imitari nos, quoniam non inquieti fuimus inter vos, ^ neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus; ^ non quasi non habue- rimus potestatem; sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imi- tandum nos. '"^ Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus II, 4 — m, 10.
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/387
Haec pagina nondum emendata est