328 . EPISTULA AD THESSALONICENSES I. est, ^nec quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis neque ab aliis, cum possimus oueri esse ut Christi apostoli: "^ sed facti sumus parvuli in medio vestrum , tamquam si nutrix foveat filios suos , ^ ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium dei sed etiam animas nostras, quoniam carissimi nobis facti estis. ^ '*^' Me- mores enim estis, fratres, laborem nostrum et fatigationem : nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus vobis evange- lium dei. '"'Vos testis estis et deus, quam sancte et iuste et sine quae- rella vobis qui credidistis fuimus, ^^ sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos depraecantes vos et consolantes ^^ te- stificati sumus ut ambularetis digne deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam. ^ Ideo et nos gratias agimus deo sine intermissione , quo- niam cum accepissetis a nobis verbum auditus dei , accepistis non ut verbum hominum, sed sicut est vere verbum dei, qui operatur in vobis qui credidistis. ^* ^^ Vos enim imitatores facti estis , fratres , ecclesiarum dei quae sunt in ludaea in Christo lesu, quia eadem passi estis et vos a contribuHbus vestris sicut et ipsi a ludaeis, ^^ qui et dominum occi- derunfc lesum et prophetas, et nos persecuti sunt, et deo non placent et omnibus hominibus adversantur , '"^ prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant , ut impleant peccata sua semper : praevenit enim ira dei super illos usque in finem. ' ^®' Nos autem, fratres, desolati a vobis ad tempus horae, aspectu non corde, abundantius festinavimus faciem ve- stram videre cum multo desiderio , ^^ quoniam voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus et semel et iterum, sed inpedivit nos satanas. '^ Quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae? nonne vos ante dominum nostrum lesum estis in adventum eius? ^" Vos enira estis elo- s' ria nostra et gaudium. III. 1 (9) Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis remanere Athenis soHs, ^ et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum dei in evangeHo Christi ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra, ^ ut nemo moveatur in tribulationibus istis. Ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus: 'Miam et cum apud vos essemus, praedice- bamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est et scitis. s (10) Propterea et ego amplius non sustinens misi ad cognoscendam fidem vestram , ne foite temptaverit vos is qui temptat, et inanis fiat labor noster. ^^'^'Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis et II, 6 ~ III, 6.
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/382
Haec pagina nondum emendata est