Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/381

Haec pagina nondum emendata est

INCIPIT EPISTULA AD THESSALONICENSES P- I. Paiilus et Silvanus et Tiinotheus ecclesiae Thessalonicensium in deo patre et domino lesu Christo. Gratia vobis et pax. ^ Gratias agi- mus deo semper pro omnibus vobis, memoriam facientes in orationibus nostris , sine intermissione ^ memores operis fidei vestrae et laboris et caritatis et sustinentiae spei domini nostri lesu Christi ante deum et pa- trem nostrum , '* '^^ scientes , fratres dilecti a deo , electionem vestram, ^ quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed in virtute et in spiritu sancto et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos. '^ Et vos imitatores nostri facti estis et do- mini, excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio spiritus sancti, "^ ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Machedonia et in Achaia. ^ A vobis enim ditFamatus est sermo domini non solum in Machedonia' et in Achaia, sed in omni loco fides vestra quae est ad deum profecta est, ita ut non sit nobis necesse quicquam loqui: ^ ipsi enim de nobis adnuntiant, qualem introitum habuerimus ad vos, et quomodo conversi estis ad deum a simulachris, servire deo vivo et vero , ^" et expectare fiUum eius de caelis, quem suscitavit ex mortuis, lesum, qui eripuit nos ab ira ventura. II. ^ ^'^ Nam scitis * ipsi, fratres, introitum nostrum * ad vos, quia non in- anis fuit, ^ sed ante passi et contumeHis adfecti, sicut scitis, in Pliilip- pis, fiduciam habuimus in deo nostro loqui ad vos evangelium dei in multa sollicitudine. '^ ^*^ Exhortatio enim nostra non de errore neque de inmunditia neque in dolo , * sed sicut probati sumus a deo ut ' crede- retur nobis evangehum, ita loquimur, non quasi hominibus placentes sed deo qui probat corda nostra. ^ ^^' Neque enim aliquando fuimus in ser- mone adulationis, sicut scitis, neque in occasione avaritiae, deus testis I, 1 — II, 5.