324 EPISTULA AD GOLOSENSES omnia in nomine domini lesu, gratias agentes deo et patri per ipsum. 18 (16) Muijeres, subditae estote viris, sicut oportet in domino. ^® '^ Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. ^" *^^^ Filii , oboe- dite parentibus per omnia : hoc enim placitum est in domino. ^^ ^^*^ Pa- tres, nolite ad indignatiouem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. ^^ '^*^ Servi, oboedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cor- dis tiraentes dominum. ^"^ Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut domino et non hominibus, ^'"^ 'scientis quod a domino accipietis retributionem hereditatis. Domino Christo servite : ^ qui enim iniuriam facit, recipiet id quod inique gessit, et non est personarum acceptio. IV. ^ ^^^' Domini , quod iustum est et aequum servis praestate , scientes quoniam et vos dominum habetis in caelo. ^ '^'-^ Orationi instate , vigi- lantes in ea in gratiarum actione, ^ orantes simul et pro nobis, ut deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysteria Christi, propter quod etiam vinctus sum, * ut manifestem iUudita ut oportet me loqui. 5 (83) jjj "sapientiam ambulate ad eos qui foris sunt, tempus redimentes. ^ Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere. '^ '^*^ Quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Thycicus carissimus frater et fideHs minister et conservus in domino , ^ quem misi ad vos ad hoc ipsum , ut coguoscat quae circa vos sunt et consoletur corda vestra, ^ cum Onesimo carissimo et fideli fratre, qui est ex vobis: omuia quae hic aguntur nota faciet vobis. 10 (25) Saiutat YQs Aristarchus concaptivus meus , et Marcus consobrinus Barnabae , de quo accepistis mandata : si venerit ad vos , excipite illum : " et lesus qui dicitur lustus, qui sunt ex circumcisione : hi soli sunt adiutores in regno dei , qui mihi fuerunt solacio. ^^ '^^^ Salutat vos Epa- phras qui ex vobis est, servus Christi lesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate dei. ^ Tesli- monium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui 'Hierapoli. ^* ^^ Salutat vos Lucas me- dicus carissimus et Demas. ^ ^^^^ Salutate fratres qui sunt * Laudiciae et Nympham et quae in domo eius est ecclesia. ^® ^^®^ Et cum lecta fuerit apud vos epistula, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur, et ea quae Laudicensium est vos legatis. " Et dicite Archippo Vide ministe- rium quod accepisti in domino, ut illud impleas. ^^ Salutatio mea manu Pauli. Meraores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum, amen. EXPLICIT AD COLOSENSES.
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/378
Haec pagina nondum emendata est